B

B
B.
Litera muta est diversimode pronuntiatur, pro gentium linguarumque varietate. Ab Hispanis et Vasconibus sic effertur, ut vix labia tangantur, quod plurimae gentes imitari solent: ita ut sonus quidam inter B. et V. consonantem medius audiatur. Aegyptii, quibus literas vas animalium figuris notare sollemne, per Ovem, consonantem hanc B. quam etiam balatu suô exprimit, repraesentant. Pierius in Hieroglyph. l. 47. c. 28. In notis antiquotum Brutus, vel Balbus, vel bonus, vel bone, etc. B. A. bonam actionem, vel bonis auspiciis, vel bonis avibus, vel bonis amabilis, etc. B. C. bonorum concessum. B. F. in praefationibus Senatusconsultorum Bonum factum, Sueton. Iul. Caes. c. 80. sicut nos in nomine Dei nostra negotia auspicamur, denotat. Vide quoque infra voce Mancipia. In Achate ingenti in carchesium excisô, quô Imperatoris thesaurus superbit, Inscriptionem hanc B. XPICTOC. sponte naturae, conspici, tradit Car. Patinus, αὐτόπτης, qui illud B. Βασιλἐυς interpretatur, Relation. Hstor. I. Constantinoplitani Imperii vel, ut alii, urbis Constantinopoleos, insigne olim Crux fuit igniariis quatuor (ut Heraldistae vocant) vel literâ B. quater repetitâ, omni ex parte stipata, quos denotare titulum olim Imperatorum Graecorum, ΒΑΣΙΛΕΥΣ ΒΑΣΙΛΕΩΝ ΒΑΣΙΛΕΥΩΝ ΒΑΣΙΛΕΥΣΙ. docet Brianvill. Ieu d'armes p. 90. Vide quoque Hoenping. de Iure Insignium c. 6. num. 1195. Atque hanc appellationem, una cum Imperio ad Turcarum Imperiatores, qui se omnium ter Maximos hic vocitare consueverunt, propagatam esse, ait Keuchenius ad Miltiadem Nepotis c. 7. Ne tamen id vanitati Imperatorum Graecorum attribuas, credit praefatus Brianville hôc elogiô illos Iesum Christum, cui soli hic titulus iure debetur, 1. Timoth. c. 6. v. 15. et Apocalyps. c. 17. v. 14. ac c. 19. v. 16. venerari voluisse. Interim non minora vanissimae ambitionis indicia in Imperatorib. eius aevi deprehendas, infra voce Numen it. Sanctissimi. Occurrit hodieque crux illa Constantinopolitana et B. repetitum, ut diximus, in Scuto Mantuae Ducis, ex Montisferratensium Marchionum qui ex Palaeologis oriundi, insignibus, illuc transsatum, qua de re vide Phil. Iac. Spenerum Artis Herald. Parte speciali p. 135. et 136.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”